- BUBIEMUM
- BUBIEMUMut Rhenanus, Aventinus et alii apud Strabonem l. 7. ubi vulgo Βουΐασμον habetur; at in veter. libr. teste Casaubonô, Βουίαιμον. Hanc Strabo ponit; in Silva Hercynia et Marobodui regiam vocat. Aventinus scribit Bubiemum a Maroboduo Marobudum appellatum. Et sibi constare ex diligentissimâ segmentorum et partium observatione, Bubiemum Strabonis et Marobudum Ptolemaei eam esse civitatem, quam hodie Pragam vocamus, regni Bohemiae urbem primatiam. Christoph. Pyramius tamen, Pragam Casurgim Ptolemaei vult. Et Lazius docet, Marobodum Ptolemaei esse oppidum in eadem Bohemia, quod nostrâ aetate Budweis appellant. Vide Maroducum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.